- MARE Caspium
- MARE Caspiumdicitur nunc mer de Sala Seu mer de Baccu et ab aliis de Chouvarezem et de Tabristan, Russis autem Gualentza moore, et a reliquis maribus omnino separatum est. Vide Hyrcanum mare.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.
CASPIUM Mare — instar lacus, unde dulces ei aquae, inter Caspios et hyrcanos montes est, a quibus nomen accepit. Dicitur enim et Hyrcanum mare. Strabo, l. 11. Καλεῖται δὲ αὕτη ἡ ςθάλαττα καὶ Υ῾ρκανία. Dionys. v. 50. Η῞ντε καὶ Υ῾ρκανίαν ἕτεροι διεφημίξαντο.… … Hofmann J. Lexicon universale
MARE — Gallis la mer, Hispanis el mar, Italis il mare, Germanis die zee seu meere, Anglis The sea, Russis Moore, magna est illa aquarum congeries, quae Terram interluit. Eius partes exstantiores sunt maximi eius tractus, quos tabulae et globi… … Hofmann J. Lexicon universale
MARE Hyrcanum — idem quod Caspium … Hofmann J. Lexicon universale
ALBANUM Mare — dictum est mare Caspium, ab Albanis, qui eius oram incolunt. Plin. l. 6. c. 13. Dein per oram Albani, ut ferunt ab Iasone orti. Fauces vero eius ad mucronem ipsum Udios tenere dicit, Scythiae populos. Vide Salmas. Ibid. p. 189 … Hofmann J. Lexicon universale
FLUVII — α. Fluvii Russiae. Dwina quae vox Russis binarium denotat; quod fluvios Iugam, et Wuymam recipiat. Egreditur in mare Album, ad Emporia S. Michaelis, et S. Nicolai. Iuga, Furnerio Iug, similiter. Moscua, urbem Moscuam praeterlapsus, in Occam… … Hofmann J. Lexicon universale
PERSIA — quae Persis Ptol. Plin. l. 6. c. 25. et Melae, l. 1. c. 2. Farstan, et Farsistan incolis, teste Castaldô, Provincia Asiae notissima atque clarissima, inter Susianam ad occasum, et Carmaniam ad ortum; atque inter Parthiam ad Boream et sinum… … Hofmann J. Lexicon universale
HYRCANIA — prov. Persiae, variis nominibus hodie nominata, magna ex parte plana, et praeclarissimis urbibus adornata, quarum celeberrimae sunt Talebrota, Samaria, Carta et Tape: adeo fertilis et opulenta, ut vitis vini metretam ferat, et ficus sexaginta… … Hofmann J. Lexicon universale
RHA — Sarmatiae fluv. ingens in Europa, hodie Volga, Tartatis Edel dicitur. Armeni eum Tbamar appellant, uti scribit Gurchinus. Pomponius, l. 3. c. 5. Sed qui famam babent, ex Cerauniis montibus unô alveô descendit, duobus exiit in Caspium Rha. Verum… … Hofmann J. Lexicon universale
PERSAE — olim Chorsari, Plin. l. 6. c. 17. Artaei Herod. Achaemenii Poetis, Elymaei Suidae, qui Asiae diu imperium tenuerunt, usque ad Alexandrum M. Ferrar. populi Asiae, quorum regio Persia, regnum amplum inter mare Caspium ad boream et, mare Indicum ad… … Hofmann J. Lexicon universale
ARAXES — I. ARAXES Persis Arass, fluv. notissimus et ingens Armeniae maioris, illam a Media Atropatia separans, et in mare Hyrcanum influens. Baudrandus habet: Artaxatam rigat, et in mare Caspium se exonerat, inter ostia Cyri et Cambisis fluv. Lucan. l. 1 … Hofmann J. Lexicon universale